CHARTA Vossio aliud

CHARTA Vossio aliud
CHARTA Vossio aliud
aliud papyrus vel biblus. Papyrus materia, ex qua charta fieret: cui nomen non datum, nisi cum Epistolis salutatricibus inservire coepit. Etenim Χάρτης Graecum a χαίρειν, i. e. gaudere, salvere, ut ad verbum notet salutator. Unde Epistolam sic circumscribit Martialis, l. 9. Epigr. 101. v. 2.
Charta salutatrix si modo vera refert.
Primus autem Cleon, teste Lucianô, pro laps. in salut. et Laertiô, in Plat. in Epistolis Χαίρειν usurpavit: quô reiectô primus εὖ πράττειν, praetulit Plato, Plato in Charm. et Ep. 3. Modum conficiendae ex papyro chartae, docet Plin. l. 13. c. 11. et 12. Praeparantur ex papyro chartae, diviso acu in praetenues, sed quam latissimas, philyras. Ubi clare Plinio papyrus est totus scapus sive caulis, ex cuius libro plures philyrae fiebant. Unde sequitur, Principatus mediô, atque inde scissurae ordine: pro quo postea dicit, Proximarum semper bonitatis diminutione usque ad deterrumas. E' quibus cognoscimus, uti caepa tunicas habet multas, quas acu melius, quam cultrô, dividas: sic papyrum solere dispesci in tenues philuras, iis acu a se invicem separatis, ita ut suô quaeque ordine detraherentur. Porro philurae illae acu separatae, ad modum cratis sterni solebant, super tabulam sive asserem ligneum, madentem turbidâ Nili aquâ, quae contexebat ac conglutinabat plagulas. Id
contextre biblos vocat Lucanus, l. 3. v. 222. quia nempe plagularum una staminis, altera substeminis instar se haberet. Similiter locutus Cassiodorus, l. 9. Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa conceptis ut universa scrinia vestiret, quod unius loci labor elegans texuisset. Ira vero contextae plagulae imponebantur praelo, ut humor exprimere- tur: inde exemptae exponebantur Soli, ut magis siccarentur; siccatae digerebantur in scapum, qui summum erat philurarum 20. uti hodie 25. Verum nunc ita usus obtinet, ut fere pro scapo dicamus volumen papyraceum: vulgo et librum chartae nuncupant, pro philyra autem folium usurpant. Sed de turbida Nili aqua quod dictum est, perpetuum non fuit. Nam initio quidem ea affusa fuit marginibus, ut iungerentur schedae sive philyrae papyri: postea vero pro Nili liquore usi fuêre verô glutinô, unde duo haec coniungit Firmus apud Vopiscum, c. 3. cum ait; Exercitum se alere posse papyro et glutino, sed de glutino vide infra. Hodie ista est conficiendae chartae ratio: Chartopoeus, in mola papyracea, eam conficit e linteis vetustis, quae in pulmentum contunduntur, quod normulis haustum diducit in plagulas aerique exponit, ut siccentur: harum 25. ut dictae, conficiunt scapum; 20. scapi volumen minus, horum 10. volumen maius: Plura apud Gerh. Ioh. Vossium de Arte Gramm. l. 1. c. 37. Charta autem illa e linteis concerptis ac contusis, iam ab aliquot fuit saeculis, cum mos e papyro eam efficiendi, iam Eustathii desierit aetate: utpote qui Odyss. φ. chartas Veterum ξυλοχάρτια appellat, ad discrimen nempe earum, quibus vulgo utimur, ut Salmasio monitum Notis ad Vopiscum. Veteris vero chartae, quae ex papyro ab Aegyptiis fiebat, Aegyptô demum in potestatem Graecorum redactâ et conditâ Alexandriâ, per Graeciam vulgaris esse usus coepit: usque dum ex aemulatione inter Ptolemaeos et Pergamenos Reges (qui de Bibliothecae nobilitate certabant) Rex Aegyptius vetuit chartam Aegyptô efferri. Tum Pergamenus Rex ne ab studio priori remitteretur, curavit, ut membranae, quarum antea rarior erat usus, frequentissimae haberentur; quae, quia optimae adferebantur Pergamô, hinc Pergamenae dictae sunt. Unde patet, quô pactô intelligendus sit Plinius, qui l. 13. c. 11. ex Varrone
refert: Pergami ab Eumene Rege inventas esse membranas, supprimente Chartas Rege Ptolemaeô. Vide iterum Voss. c. seq. Bonitas autem Chartae apud Veteres spectabatur ex ordine philyrarum, e quibus fiebat: principatus in medio, atque inde sicissurae ordine, ut dictum. Ergo omnium deterrima, quae ex proxima cortici exteriori phlyra texebatur. Cuiusmodi Emporeutica fuit, quae, scribendo inutilis, involucris chartarum segestriumque in mercium usum inserviebat. Unde de Chartis salsamenta et pigmenta culinaria tegentibus, toties Martialis, etc. In evolvendis vero Chartarum voluminibus, Veteres partem adhuc inevolutam mento subiciebant: primorem vero partem subinde explicantes ambabus tenebant manibus, simulque legebant, eam interim, quae nondum erat explicata, sub mento convolutam tenentes. Hinc de Charta virgine, et quae adhuc intacta erat, eam mento tritam non esse, dicebant. Horridior quippe fiebat manibus, et mentô trita, excitatis inarum filamentis et fibris, ut latius videbimus infra in voce Mentum. Sunt autem inae tenuia Chartae filamenta, Festo; Enae, Empirico Marcello; quae in Chartis usu detritis subrigebantur, et veluti batba, asperos reddebant libros, unde Barbatae Chartae, quae inis excitatis inhorrescunt, apud Martialem: quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 392. et 1003. ut et de tota Re Chartaria, ad Vopiscum in Firmo, loc. cit. adde quae infra dicemus passim, in vocibus Payrus, Protocollum, Scapus, Volumen, alibique. De Chartis vero per perticas pendentibus propter grandinem avertendam, vide paulo infra: uti de Chartaceis nummis, ubi de Monetae usu.
Variae Chartae apud Veteres genera.
Amphitheatrica, sic a loco ubi fieret, appellata est: quam quidam Athribiticam potius dictam vult sicque legit apud Plinium, loc. cit. a praefectura Aegypti, cuius caput Athribis. Sed nihil impedit, quô minus Amphitheatro additae essent officinae, in quibus, quando ludi nulli essent, chartae fierent. Haec in Aegypto curata recurabatur Romae: cumque advecta solum 8. esset digitorum, malleô ita extendebatur, ut novem fieret; ac dicebatur tum Fannia, vide hîc infra, ut et in voce Hieratica. Athribitica, vide hîc supra. Augusta, ex Hieraticae itidem speciebus una, cui ab Augusto Caesare nomen, lata fuit digitorum 13. Apud Isidorum, Orig. l. 6. c. 10. male Augustea dicitur. Barbata, vide supra. Claudia, a Claudio Caesare appellata est, qui cum Augusta, ob tenuitatem, vix calami mucronem ferret, chartam reperit tenuicrem Livia, minus tenuem Augusta. Corneliana, Plinio praeterita, nomen habuit, teste Isidorô, loc. cit. a primo eius Auctore Cornelio Gallo, Aegypti Praefecto, quem Muro celebrat Eclogâ 10. Emporetica seu Emporeutica, infimae dignitatis erat, hinc dicta, quod εἱ Ε᾿μποροι seu Negotiatores eâ merces involverent. Scribendo enim erat inepta et ex scheda fiebat, cortici proximâ: 6. solum digitorum. Fauniae seu Fannianae, a nobili illo Grammatico Rhemnio Fannio Palaemone, qui chartarum habuit officinas, nomen traxit Amphitheatrica, postquam illa Romae recurata est, ut dictum; Interim Fanniam 10. fuisse digitorum, notat Voss. loc. cit. Pretium eius, supra Saiticam, sed infra Augustam, Liviam et Claudiam. Hieratica, dicta est quae maioris formae esset; quia hâc Annales, Rituales, aliique libri sacri ab Hierophantis scriberentur. Unius formae non erat, ac generis: una enim Augusta, altera Livia dicta est; post quam Claudia ac
Amphitheatrica fuit. Quae vero simpliciter Hieratica dicebatur, digitorum fuit 11. Isidorus Hieraticae tertium datlocurn, post Augustam et Liviam. Livia, altera species Hieraticae in honorem Liviae Augustae, dicta, Liviana quoque appellata est, et secunda Isidoro recensetur: qui eam Lybianam vocat, perperam sine dubio. Nempe ut iis temporibus benesicium pro venesicium dixêre. Magna Charta quid sit, vide in voce Magna. Plumbea. Suetonio in Nerone, c. 20. laminae plumeae dictae sunt, quibus literae olim incisae. Quomodo et Lysimachus Alexandrinus locutus est, cuius meminit Flav. Ioseph. advers. Appionem l. 1. ubi inter coetera cum memorantem introducit, ut Bocchoris, Rex Aegyptius, Iudaeos leprâ ac depetigine laborantes iusserit εἰς μολυβδίνους χάρτας ενδήσαντας, plumbeis chartis involutos, in mare dari praecipites. Saitica, cui nomen dedit Aegypti oppidum Sais, Minervae cultu et Psammetichi Regis sepulchtô, inclitum, plebeia etat charta; quam proin Fanniae postponit Plin. loc. cit. eâ magis plebeia tamen Taeniotica fuit. Isidorus vero quartum locum Taenioticae tribuit, quintum demum Saiticae. Pauciorum digitorum Amphitheatricâ. Taeniotica, charta erat magis plebeia Saiticâ, sic dicta, quod prope Taeniam, i. e. ταινίαν ςτενηο, angustamfasciam, quam inter Canopicam fosiam et mare statuit Strabo, sieret. Haec Saiticâ, ut dictum, deterior, adhuc tamen supra Emporeticam fuit, pauciorum quam Saitica, digitorum. Isidorus vero eam locô reponit quartô, et a loco Alexandriae, uti fieret, dictam asserit. Quod valde adversatur Guilandino, qui Tanitica reponit, apud Plinium : ut nomen dederit Tanis, quae nunc Dameata, et Nili ostio secundo, Tanitico dicto, adiacet. Sed Taniticae chartae, inquit Vossius, loc. cit. ante Guilandinum meminit nemo. Taeniotica autem legi debet, cum in eo Plinii et Isidori codices consentiant, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”